1. et signum magnum paruit in cælo mulier amicta sole et luna sub pedibus ejus et in capite ejus corona stellarum duodecim

2. et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat

3. et visum est aliud signum in cælo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata

4. et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quæ erat paritura ut cum peperisset filium ejus devoraret

5. et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus

6. et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta

7. et factum est prœlium in cælo Michaël et angeli ejus prœliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus

8. et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in cælo

9. et projectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem projectus est in terram et angeli ejus cum illo missi sunt

10. et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte

11. et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

12. propterea lætamini cæli et qui habitatis in eis væ terræ et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet

13. et postquam vidit draco quod projectus est in terram persecutus est mulierem quæ peperit masculum

14. et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis

15. et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine

16. et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo

17. et iratus est draco in mulierem et abiit facere prœlium cum reliquis de semine ejus qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Jesu

18. et stetit super harenam maris



Livros sugeridos


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.