1. post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt præsidem adversus Paulum

2. et citato Paulo cœpit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam

3. semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione

4. ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia

5. invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum

6. qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

7. []

8. a quo poteris ipse judicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum

9. adiecerunt autem et Judæi dicentes hæc ita se habere

10. respondit autem Paulus annuente sibi præside dicere ex multis annis esse te judicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam

11. potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem

12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbæ neque in synagogis neque in civitate

13. neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me

14. confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt

15. spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram justorum et iniquorum

16. in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

17. post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota

18. in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu

19. quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me

20. aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio

21. nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis

22. distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos

23. jussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei

24. post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum

25. disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

26. simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo

27. biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum



Livros sugeridos


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.