1. Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.

3. Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent.

4. Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.

5. Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?

6. Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.

7. Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.

8. Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.

9. Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.

10. Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.

11. Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.

12. Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!

13. Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.

14. “Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”.

15. Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.

16. Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum”.

17. Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.



Livros sugeridos


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.