1. Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una.

2. Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.

3. Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.

4. Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.

5. Et iuxta terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.

6. Et iuxta terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.

7. Et iuxta terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, Iudae una.

8. Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius.

9. Oblatio, quam separabitis Domino, longitudo viginti quinque milibus et latitudo viginti milibus.

10. His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius.

11. Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae.

12. Et erit eis oblatio de oblatione terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum;

13. sed et Levitis similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et in latitudine viginti milia;

14. et non venumdabunt ex eo neque mutabunt, neque transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est Domino.

15. Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius.

16. Et hae mensurae eius: ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia.

17. Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta.

18. Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati.

19. Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel.

20. Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis.

21. Quod autem reliquum fuerit, principis erit, ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, e regione viginti quinque milium oblationis usque ad terminum orientalem, sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et sanctuarium templi in medio eius,

22. segregata a possessione Levitarum et a possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum Iudae et inter terminum Beniamin erit possessio principis.

23. Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Beniamin una.

24. Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.

25. Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.

26. Et iuxta terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.

27. Et iuxta terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.

28. Et iuxta terminum Gad ad plagam austri in meridiem, erit finis de Thamar usque ad aquas Meribathcades, ad torrentem usque ad mare Magnum.

29. Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.

30. Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et quattuor milia,

31. portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una.

32. Et ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una.

33. Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.

34. Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.

35. Per circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem”.



Livros sugeridos


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.