1. Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.

2. Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”.

3. Misertus est Dominus super hoc. “Non erit”, dixit Dominus Deus.

4. Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.

5. Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”.

6. Misertus est Dominus super hoc. “Sed et istud non erit”, dicit Dominus Deus.

7. Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.

8. Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

9. Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio”.

10. Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.

11. Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””.

12. Et dixit Amasias ad Amos: “Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

13. et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est”.

14. Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

15. Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.

16. Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.

17. Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua””.



Livros sugeridos


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.