1. Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens.

2. Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit.

3. Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.

4. Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

5. Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.

6. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.

7. Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.

8. Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.

9. Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.

10. Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius.

11. Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.

12. In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.

13. Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14. Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum.

15. Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.

16. Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.

17. Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.

18. Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet.

19. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.

20. Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.

21. Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.

22. Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei.

23. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur.

24. Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est.

25. Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.

26. Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

27. Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.

28. Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.



Livros sugeridos


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.