1. Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.

2. Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron

3. et versi in seditionem dixerunt: “Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino!

4. Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur?

5. Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?”.

6. Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos.

7. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

8. “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”.

9. Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei.

10. Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”.

11. Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.

12. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis”.

13. Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.

14. Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos,

15. quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros,

16. et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi

17. obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”.

18. Cui respondit Edom: “Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi”.

19. Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”.

20. At ille respondit: “Non transibis!”. Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti

21. nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel.

22. Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor,

23. ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom:

24. “Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba.

25. Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor.

26. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur et morietur ibi”.

27. Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione.

28. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.

29. Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel.



Livros sugeridos


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.