1. Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens:

2. “Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus”.

3. Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:

4. de tribu Ruben Sammua filium Zacchur,

5. de tribu Simeon Saphat filium Hori,

6. de tribu Iudae Chaleb filium Iephonne,

7. de tribu Issachar Igal filium Ioseph,

8. de tribu Ephraim Osee filium Nun,

9. de tribu Beniamin Phalti filium Raphu,

10. de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi,

11. de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi,

12. de tribu Dan Ammiel filium Gemalli,

13. de tribu Aser Sthur filium Michael,

14. de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi,

15. de tribu Gad Guel filium Machi.

16. Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue.

17. Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: “Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes,

18. considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures;

19. ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae;

20. humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae”. Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt.

21. Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath.

22. Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.

23. Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt,

24. qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel.

25. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,

26. venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae

27. et narraverunt dicentes: “Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest.

28. Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi;

29. Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis”.

30. Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: “Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam”.

31. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: “Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est”.

32. Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;

33. ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”.



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.