1. Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.

2. Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens.

3. Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae.

4. Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius.

5. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.

6. Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.

7. Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

8. Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.

9. Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

10. Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur.

11. Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum;

12. quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum,

13. sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri.

14. Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei.

15. Numquid scis quando praeceperit Deus, ut ostenderent lucem nubes eius?

16. Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia?

17. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro?

18. Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt?

19. Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras.

20. Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur.

21. At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas.

22. Ab aquilone splendor auri venit; et circa Deum terribilis maiestas.

23. Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.

24. Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes”.



Livros sugeridos


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.