1. Addens quoque Eliu haec locutus est:

2. “Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3. Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam.

4. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum.

5. Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.

6. Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit.

7. Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

8. Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis,

9. indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis.

12. Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia.

13. Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint.

14. Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.

15. Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius.

16. Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

17. Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt.

18. Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te.

19. Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris?

20. Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis.

21. Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam.

22. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor?

23. Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?

24. Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri.

25. Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.

26. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.

27. Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,

28. quos nubes effundunt, stillantes super homines multos.

29. Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius?

30. Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit.

31. Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.

32. In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat.

33. Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.



Livros sugeridos


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.