1. Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:

2. “Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me?

3. Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris.

4. Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,

5. quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei,

6. quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei.

7. Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi,

8. videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant.

9. Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.

10. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat.

11. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi,

12. eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.

13. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci.

14. Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.

15. Oculus fui caeco et pes claudo;

16. pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam.

17. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam.

18. Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies.

19. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis.

20. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21. Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum.

22. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

23. Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24. Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

25. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator.



Livros sugeridos


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.