1. Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem.

2. Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dextram neque ad sinistram.

3. Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus.

4. Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.

5. Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem,

6. sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique

7. dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem.

8. Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.

9. Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem,

10. tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent;

11. dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae.

12. Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Iahath et Abdias Levitae de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes autem Levitae scientes organis canere

13. erant super eos, qui onera portabant et dirigebant omnes, qui varia opera faciebant. De Levitis quoque erant scribae et praefecti et ianitores.

14. Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi

15. et ait ad Saphan scribam: “Librum legis inveni in domo Domini”. Et tradidit ei.

16. At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: “Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.

17. Argentum, quod repertum est in domo Domini, effuderunt, datum que est praefectis et operariis”.

18. Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: “Librum tradidit mihi Helcias sacerdos”. Et legebat illum Saphan coram rege.

19. Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua

20. et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens:

21. “Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine”.

22. Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec.

23. Et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:

24. Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae,

25. quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur.

26. Ad regem autem Iudae, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,

27. atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus.

28. Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius”. Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat.

29. At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem,

30. ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini.

31. Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro.

32. Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum.

33. Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum.



Livros sugeridos


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.