1. Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel.

2. Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.

3. Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: “Audiant Hebraei!”.

4. Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.

5. Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.

6. Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.

7. Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.

8. Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.

9. Ait ergo Saul: “Afferte mihi holocaustum et pacifica”. Et obtulit holocaustum.

10. Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.

11. Locutusque est ad eum Samuel: “Quid fecisti?”. Respondit Saul: “Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,

12. dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”.

13. Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;

14. sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus”.

15. Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros.

16. Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas.

17. Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,

18. porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.

19. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.

20. Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.

21. Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.

22. Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.

23. Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.



Livros sugeridos


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.