1. Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon,

2. Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.

3. Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.

4. Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.

5. Filii autem Phares: Esrom et Hamul.

6. Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.

7. Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.

8. Filii Ethan: Azarias.

9. Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.

10. Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae,

11. Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.

12. Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

13. Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,

14. quartum Nathanael, quintum Raddai,

15. sextum Asom, septimum David.

16. Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres.

17. Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.

18. Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon.

19. Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur.

20. Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel.

21. Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub.

22. Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23. Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad.

24. Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue.

25. Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia.

26. Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam.

27. Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar.

28. Onam autem habuit filios: Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur.

29. Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid.

30. Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis.

31. Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan genuit Oholai.

32. Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis.

33. Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.

34. Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Aegyptium nomine Ieraa;

35. deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei.

36. Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad;

37. Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

38. Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam;

39. Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa.

40. Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum;

41. Sellum genuit Iecemiam, Iecemias genuit Elisama.

42. Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron.

43. Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma;

44. Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.

45. Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur.

46. Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez.

47. Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph.

48. Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana.

49. Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa.

50. Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim,

51. Salmon pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

52. Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat

53. et cognationes Cariathiarim: Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae.

54. Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitae, Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa,

55. cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.



Livros sugeridos


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.