1. Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.

2. Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.

3. Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.

4. Dixitque ad Hemmor patrem suum: “Accipe mihi puellam hanc coniugem”.

5. Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.

6. Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,

7. ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.

8. Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem,

9. et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.

10. Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”.

11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo.

12. Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem”.

13. Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:

14. “Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.

15. In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;

16. tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.

17. Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”.

18. Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,

19. nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.

20. Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae:

21. “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.

22. Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;

23. et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum”.

24. Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae.

25. Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,

26. Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27. Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28. Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.

29. Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant.

30. Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”.

31. Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”.



Livros sugeridos


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.