1. Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:

2. sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.

3. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati”.

4. Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:

5. "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,

6. hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum

7. et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae

8. et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,

9. lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.

10. Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,

11. habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;

12. arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;

13. mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;

14. candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;

15. altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;

16. altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;

17. cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;

18. paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;

19. vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi”.

20. Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,

21. et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.

22. Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23. Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,

24. argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.

25. Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum

26. et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27. Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale

28. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29. Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.

30. Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;

31. implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,

32. ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,

33. ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.

34. Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.

35. Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes”.





“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina