1. Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam.

2. Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel:

3. filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;

4. filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5 filii Area septingenti septuaginta quinque;

6. filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim;

7. filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;

8. filii Zethua nongenti quadraginta quinque;

9. filii Zachai septingenti sexaginta;

10. filii Bani sescenti quadraginta duo;

11. filii Bebai sescenti viginti tres;

12. filii Azgad mille ducenti viginti duo;

13. filii Adonicam sescenti sexaginta sex;

14. filii Beguai duo milia quinquaginta sex;

15. filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor;

16. filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;

17. filii Besai trecenti viginti tres;

18. filii Iora centum duodecim;

19. filii Hasum ducenti viginti tres;

20. filii Gebbar nonaginta quinque;

21. filii Bethlehem centum viginti tres;

22. viri Netopha quinquaginta sex;

23. viri Anathoth centum viginti octo;

24. filii Azmaveth quadraginta duo;

25. filii Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;

26. filii Rama et Gabaa sescenti viginti unus;

27. viri Machmas centum viginti duo;

28. viri Bethel et Hai ducenti viginti tres;

29. filii Nabo quinquaginta duo;

30. filii Megbis centum quinquaginta sex;

31. filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;

32. filii Harim trecenti viginti;

33. filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque;

34. filii Iericho trecenti quadraginta quinque;

35. filii Senaa tria milia sescenti triginta.

36. Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres,

37. filii Emmer mille quinquaginta duo,

38. filii Phassur mille ducenti quadraginta septem,

39. filii Harim mille decem et septem.

40. Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviae, septuaginta quattuor.

41. Cantores: filii Asaph centum viginti octo.

42. Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem.

43. Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,

44. filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,

45. filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,

46. filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,

47. filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia,

48. filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,

49. filii Oza, filii Phasea, filii Besai,

50. filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum,

51. filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,

52. filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,

53. filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,

54. filii Nasia, filii Hatipha.

55. Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,

56. filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,

57. filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Ami.

58. Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.

59. Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:

60. filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo.

61. Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.

62. Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio.

63. Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim.

64. Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,

65. exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti.

66. Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,

67. cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti.

68. Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.

69. Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum.

70. Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autem et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.



Livros sugeridos


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.