1. Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;

2. ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

3. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.

4. In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;

5. qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.

6. Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.

7. Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.

8. Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;

9. hospitales invicem sine murmuratione;

10. unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.

11. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

12. Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,

13. sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.

14. Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.

15. Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;

16. si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.

17. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?

18. “Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit?”.

19. Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.



Livros sugeridos


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.