1. Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.

2. Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,

3. semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

4. Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

5. Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,

6. qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,

7. a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum”.

8. []

9. Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere.

10. Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam,

11. cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem,

12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,

13. neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me.

14. Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta,

15. spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.

16. In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

17. Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;

18. in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;

19. quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me;

20. aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio,

21. nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos!”.

22. Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram”,

23. iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.

24. Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum.

25. Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te”,

26. simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.

27. Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.



Livros sugeridos


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.