1. Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.

2. Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.

3. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;

4. et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.

5. Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;

6. facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

7. Stupebant autem et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?

8. Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?

9. Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,

10. Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,

11. Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei”.

12. Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “Quidnam hoc vult esse?”;

13. alii autem irridentes dicebant: “Musto pleni sunt isti”.

14. Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

15. Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;

16. sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:

17. “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;

18. et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.

19. Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;

20. sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21. Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”.

22. Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,

23. hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,

24. quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.

25. David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.

26. Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.

27. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

28. Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”.

29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;

30. propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,

31. providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.

32. Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.

33. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

34. Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

35. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

36. Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”.

37. His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “Quid faciemus, viri fratres?”.

38. Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;

39. vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”.

40. Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “Salvamini a generatione ista prava”.

41. Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.

42. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.

43. Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.

44. Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;

45. et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;

46. cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47. collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.



Livros sugeridos


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.