Encontrados 7 resultados para: zizania
cum autem dormirent homines venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 29)
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)