Encontrados 30 resultados para: transtulit

  • et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)

  • in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios (Liber II Regum 15, 29)

  • qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit (Liber II Regum 16, 9)

  • porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)

  • anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 17, 6)

  • et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 18, 11)

  • et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)

  • transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber II Regum 25, 11)

  • et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)

  • porro Josedec egressus est quando transtulit Dominus Judam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor (Liber I Paralipomenon 6, 15)

  • Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud (Liber I Paralipomenon 8, 7)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina