Encontrados 88 resultados para: tamen

  • sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)

  • et tamen succedentibus prosperis præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui (Liber Genesis 40, 23)

  • et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis (Liber Genesis 42, 8)

  • et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (Liber Genesis 45, 26)

  • si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)

  • et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra (Liber Leviticus 13, 55)

  • homo si dormierit cum muliere coitu seminis quæ sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera (Liber Leviticus 19, 20)

  • vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario (Liber Leviticus 21, 22)

  • et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)

  • et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)

  • si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)

  • cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ (Liber Deuteronomii 4, 29)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina