Encontrados 8 resultados para: signaculum

  • restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum (Liber Iob 38, 14)

  • pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)

  • quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me (Liber Ecclesiasticus 22, 33)

  • et dices ei hæc dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore (Prophetia Ezechielis 28, 12)

  • in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)

  • et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 2)

  • sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina