Encontrados 23 resultados para: pretio

  • primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes (Liber Exodus 13, 13)

  • homo si dormierit cum muliere coitu seminis quæ sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera (Liber Leviticus 19, 20)

  • sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)

  • in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël (Liber Numeri 3, 46)

  • dixeruntque filii Israël per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus (Liber Numeri 20, 19)

  • alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum (Liber Deuteronomii 2, 28)

  • cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)

  • et educebantur equi Salomoni de Ægypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant (Liber I Regum 10, 28)

  • dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)

  • adducebantur autem ei et equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et cœmebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)

  • et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (Liber Nehemiae 5, 2)

  • non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit (Liber Iob 15, 31)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina