Encontrados 21 resultados para: infirmitate

  • ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et ægrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac (Liber II Regum 1, 2)

  • et ait rex ad Azaël tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 8)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)

  • ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Liber Psalmorum 40, 4)

  • et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere (Liber II Maccabaeorum 9, 21)

  • in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus (Liber Ecclesiastes 10, 18)

  • fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te (Liber Ecclesiasticus 38, 9)

  • scriptura Ezechiæ regis Juda cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua (Liber Isaiae 38, 9)

  • deficient pueri et laborabunt et juvenes in infirmitate cadent (Liber Isaiae 40, 30)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina