Encontrados 10 resultados para: farinæ

  • videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinæ super caput meum (Liber Genesis 40, 16)

  • adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)

  • ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei (Liber Iudicum 6, 19)

  • et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus (Liber I Samuelis 1, 24)

  • erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ (Liber I Regum 4, 22)

  • quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)

  • hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 17, 14)

  • hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)

  • aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)

  • simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria donec fermentaretur totum (Evangelium secundum Lucam 13, 21)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina