Encontrados 35 resultados para: facitis

  • quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram (Liber Genesis 24, 49)

  • quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam (Liber Numeri 32, 20)

  • custodite ergo verba pacti hujus et implete ea ut intellegatis universa quæ facitis (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis (Liber Iudicum 18, 18)

  • et dixit eis quare facitis res hujuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo (Liber I Samuelis 2, 23)

  • audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quæ est hæc res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis (Liber Nehemiae 2, 19)

  • dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (Liber Nehemiae 5, 9)

  • et obiurgavi optimates Juda et dixi eis quæ est res hæc mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati (Liber Nehemiae 13, 17)

  • benedicite Domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus (Liber Psalmorum 102, 21)

  • et nunc ex quo hæc cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra (Liber I Maccabaeorum 12, 22)

  • et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)

  • audite verbum hoc vaccæ pingues quæ estis in monte Samariæ quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quæ dicitis dominis vestris adferte et bibemus (Prophetia Amos 4, 1)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina