Encontrados 42 resultados para: Johannem
et exierunt filii Jambri ex Madabas et conprehenderunt Johannem et omnia quæ habebat et abierunt habentes ea (Liber I Maccabaeorum 9, 36)
et vidit Simon Johannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
et misit alios in Gazaram tollere Johannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona (Liber I Maccabaeorum 16, 19)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanen ad Johannem ut baptizaretur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
omnes enim prophetæ et lex usque ad Johannem prophetaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 11, 13)
Herodes enim tenuit Johannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
misitque et decollavit Johannem in carcere (Evangelium secundum Matthaeum 14, 10)
at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)