Encontrados 16 resultados para: Ahimelech
venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum (Liber I Samuelis 21, 1)
et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex præcepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cujusmodi tibi præcepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (Liber I Samuelis 21, 2)
dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat (Liber I Samuelis 21, 8)
respondens autem Dœc Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob (Liber I Samuelis 22, 9)
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem (Liber I Samuelis 22, 11)
respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua (Liber I Samuelis 22, 14)
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui (Liber I Samuelis 22, 16)
evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David (Liber I Samuelis 30, 7)
et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Sarajas scriba (Liber II Samuelis 8, 17)