Encontrados 57 resultados para: vehementer
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4, 5)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”. (Liber Genesis 17, 2)
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; (Liber Genesis 26, 13)
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)
Interim fames omnem terram vehementer premebat; (Liber Genesis 43, 1)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)
Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2, 15)
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)
Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)
Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius. (Liber I Samuelis 1, 6)