Encontrados 8 resultados para: quaerent

  • Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. (Liber Psalmorum 83, 17)

  • Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, (Liber Proverbiorum 1, 28)

  • Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. (Liber Ieremiae 50, 4)

  • Calamitas super calamitatem veniet, et auditus super auditum; et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. (Prophetia Ezechielis 7, 26)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • “Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)

  • Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina