Encontrados 8 resultados para: piscinae

  • Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis, (Liber II Regum 18, 17)

  • Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David. (Liber Nehemiae 3, 15)

  • collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)

  • Et dixit Dominus ad Isaiam: “Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; (Liber Isaiae 7, 3)

  • et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. (Liber Isaiae 22, 9)

  • et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis. (Liber Isaiae 22, 11)

  • Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina