Encontrados 97 resultados para: patri
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)
Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit. (Liber Genesis 19, 35)
dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)
et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, (Liber Genesis 26, 3)
Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. (Liber Genesis 27, 9)
Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”. (Liber Genesis 27, 10)
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 31)
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “Benedic etiam mihi, pater mi!”. (Liber Genesis 27, 34)
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)
Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac”. (Liber Genesis 31, 16)
Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)