Encontrados 11 resultados para: levate

  • date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)

  • Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. (Liber Isaiae 13, 2)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)

  • Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • “Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, ponite custodes, praeparate insidias, quia cogitavit Dominus, et facit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)

  • Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)

  • His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra”. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)

  • Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina