Encontrados 23 resultados para: invocatum

  • Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)

  • Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. (Liber I Regum 8, 43)

  • Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. (Liber II Paralipomenon 6, 33)

  • humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 14)

  • et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod faciatis omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)

  • Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)

  • faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; (Liber Ieremiae 7, 14)

  • Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 7, 30)

  • Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina