Encontrados 46 resultados para: dicitur

  • Appellavitque nomen loci illius: “Dominus videt”. Unde usque hodie dicitur: “In monte Dominus videtur”. (Liber Genesis 22, 14)

  • Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon. (Liber Numeri 21, 14)

  • Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! (Liber Numeri 21, 27)

  • quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui, (Liber Deuteronomii 13, 15)

  • Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)

  • Dixerat enim David in die illa: “Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David”. Idcirco dicitur in proverbio: “Caecus et claudus non intrabunt in domum”. (Liber II Samuelis 5, 8)

  • Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (Liber Esther 3, 7)

  • Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”. (Liber Psalmorum 42, 4)

  • Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret. (Liber II Maccabaeorum 9, 2)

  • Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. (Liber II Maccabaeorum 10, 32)

  • Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina