Encontrados 13 resultados para: Aufer

  • Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)

  • Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. (Liber I Samuelis 25, 28)

  • Dixitque David ad Deum: “Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi”. (Liber I Paralipomenon 21, 8)

  • Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. (Liber Psalmorum 119, 22)

  • Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)

  • Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. (Liber Proverbiorum 25, 4)

  • Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)

  • Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. (Liber Proverbiorum 27, 13)

  • Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)

  • Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina