| 1. | Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. |
| 2. | Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. |
| 3. | Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. |
| 4. | Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; |
| 5. | omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. |
| 6. | Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. |
| 7. | Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. |
| 8. | Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; |
| 9. | etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. |
| 10. | Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. |
| 11. | Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; |
| 12. | nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. |
| 13. | In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? |
| 14. | Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; |
| 15. | mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. |
| 16. | Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. |
| 17. | Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. |
| 18. | Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. |
| 19. | Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. |
| 20. | Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; |
| 21. | unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. |
| 22. | Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! |
| 23. | Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem |
| 24. | et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem”; |
| 25. | similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”. |
| 26. | Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. |
| 27. | Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. |
| 28. | Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; |
| 29. | qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. |
| 30. | Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. |
| 31. | Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; |
| 32. | dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur |
| 33. | Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. |
| 34. | Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. |