| 1. | Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei, |
| 2. | quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis |
| 3. | de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, |
| 4. | qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, |
| 5. | per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, |
| 6. | in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, |
| 7. | omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
| 8. | Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; |
| 9. | testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam |
| 10. | semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. |
| 11. | Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, |
| 12. | id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. |
| 13. | Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. |
| 14. | Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. |
| 15. | Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. |
| 16. | Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. |
| 17. | Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. |
| 18. | Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, |
| 19. | quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. |
| 20. | Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; |
| 21. | quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. |
| 22. | Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, |
| 23. | et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. |
| 24. | Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, |
| 25. | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. |
| 26. | Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; |
| 27. | similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. |
| 28. | Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, |
| 29. | repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, |
| 30. | detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, |
| 31. | insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. |
| 32. | Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus. |