| 1. | In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 2. | Hoc erat in principio apud Deum. |
| 3. | Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; |
| 4. | in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, |
| 5. | et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. |
| 6. | Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; |
| 7. | hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. |
| 8. | Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
| 9. | Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. |
| 10. | In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
| 11. | In propria venit, et sui eum non receperunt. |
| 12. | Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, |
| 13. | qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
| 14. | Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. |
| 15. | Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”. |
| 16. | Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; |
| 17. | quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
| 18. | Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. |
| 19. | Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”. |
| 20. | Et confessus est et non negavit; et confessus est: “Non sum ego Christus”. |
| 21. | Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. |
| 22. | Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”. |
| 23. | Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. |
| 24. | Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; |
| 25. | et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”. |
| 26. | Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, |
| 27. | qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti”. |
| 28. | Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. |
| 29. | Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. |
| 30. | Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. |
| 31. | Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. |
| 32. | Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; |
| 33. | et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. |
| 34. | Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei”. |
| 35. | Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, |
| 36. | et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”. |
| 37. | Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. |
| 38. | Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”. |
| 39. | Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. |
| 40. | Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. |
| 41. | Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Invenimus Messiam” — quod est interpretatum Christus C; |
| 42. | adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas” — quod interpretatur Petrus C. |
| 43. | In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”. |
| 44. | Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. |
| 45. | Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. |
| 46. | Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”. |
| 47. | Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est”. |
| 48. | Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”. |
| 49. | Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”. |
| 50. | Respondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis”. |
| 51. | Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”. |