| 1. | Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, |
| 2. | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, |
| 3. | visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
| 4. | ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem. |
| 5. | Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. |
| 6. | Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. |
| 7. | Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
| 8. | Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, |
| 9. | secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; |
| 10. | et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. |
| 11. | Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; |
| 12. | et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
| 13. | Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. |
| 14. | Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: |
| 15. | erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae |
| 16. | et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. |
| 17. | Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. |
| 18. | Et dixit Zacharias ad angelum: “Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis”. |
| 19. | Et respondens angelus dixit ei: “Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. |
| 20. | Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo”. |
| 21. | Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
| 22. | Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. |
| 23. | Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. |
| 24. | Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: |
| 25. | “Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines”. |
| 26. | In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, |
| 27. | ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. |
| 28. | Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum”. |
| 29. | Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
| 30. | Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. |
| 31. | Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. |
| 32. | Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, |
| 33. | et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”. |
| 34. | Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”. |
| 35. | Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. |
| 36. | Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, |
| 37. | quia non erit impossibile apud Deum omne verbum”. |
| 38. | Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus. |
| 39. | Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae |
| 40. | et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. |
| 41. | Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth |
| 42. | et exclamavit voce magna et dixit: “Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
| 43. | Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? |
| 44. | Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
| 45. | Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”. |
| 46. | Et ait Maria: “Magnificat anima mea Dominum, |
| 47. | et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, |
| 48. | quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, |
| 49. | quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, |
| 50. | et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. |
| 51. | Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; |
| 52. | deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; |
| 53. | esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. |
| 54. | Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, |
| 55. | sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula”. |
| 56. | Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. |
| 57. | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
| 58. | Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
| 59. | Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. |
| 60. | Et respondens mater eius dixit: “Nequaquam, sed vocabitur Ioannes”. |
| 61. | Et dixerunt ad illam: “Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine”. |
| 62. | Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. |
| 63. | Et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius”. Et mirati sunt universi. |
| 64. | Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. |
| 65. | Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. |
| 66. | Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. |
| 67. | Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: |
| 68. | “Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae |
| 69. | et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, |
| 70. | sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, |
| 71. | salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; |
| 72. | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, |
| 73. | iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, |
| 74. | ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi |
| 75. | in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. |
| 76. | Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, |
| 77. | ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, |
| 78. | per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, |
| 79. | illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis”. |
| 80. | Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. |