| 1. | In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “Quis putas maior est in regno caelorum?”. |
| 2. | Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum |
| 3. | et dixit: “Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. |
| 4. | Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. |
| 5. | Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. |
| 6. | Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. |
| 7. | Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! |
| 8. | Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. |
| 9. | Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
| 10. | Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. |
| 11. | Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? |
| 12. | [] |
| 13. | Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. |
| 14. | Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. |
| 15. | Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; |
| 16. | si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; |
| 17. | quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
| 18. | Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. |
| 19. | Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. |
| 20. | Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum”. |
| 21. | Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. |
| 22. | Dicit illi Iesus: “Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. |
| 23. | Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. |
| 24. | Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. |
| 25. | Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. |
| 26. | Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. |
| 27. | Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. |
| 28. | Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. |
| 29. | Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”. |
| 30. | Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. |
| 31. | Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. |
| 32. | Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; |
| 33. | non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”. |
| 34. | Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. |
| 35. | Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris”. |