| 1. | seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator |
| 2. | pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie |
| 3. | neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregi et ex animo |
| 4. | et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriæ coronam |
| 5. | similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
| 6. | humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis |
| 7. | omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis |
| 8. | sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret |
| 9. | cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri |
| 10. | Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit |
| 11. | ipsi imperium in sæcula sæculorum amen |
| 12. | per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state |
| 13. | salutat vos quæ est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus |
| 14. | salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo |