| 1. | Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei |
| 2. | quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis |
| 3. | de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem |
| 4. | qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri |
| 5. | per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœdiendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus |
| 6. | in quibus estis et vos vocati Jesu Christi |
| 7. | omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo |
| 8. | primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo |
| 9. | testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio |
| 10. | semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos |
| 11. | desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos |
| 12. | id est simul consolari in vobis per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam |
| 13. | nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus |
| 14. | Græcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum |
| 15. | ita quod in me promptum est et vobis qui Romæ estis evangelizare |
| 16. | non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco |
| 17. | justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit |
| 18. | revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent |
| 19. | quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit |
| 20. | invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles |
| 21. | quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum |
| 22. | dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt |
| 23. | et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium |
| 24. | propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis |
| 25. | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori qui est benedictus in sæcula amen |
| 26. | propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam |
| 27. | similiter autem et masculi relicto naturali usu feminæ exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes |
| 28. | et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quæ non conveniunt |
| 29. | repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones |
| 30. | detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non obœdientes |
| 31. | insipientes inconpositos sine affectione absque fœdere sine misericordia |
| 32. | qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus |