| 1. | anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris procurante Pontio Pilato Judæam tetrarcha autem Galilææ Herode Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureæ et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinæ tetrarcha
|
| 2. | sub principibus sacerdotum Anna et Cajapha factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto
|
| 3. | et venit in omnem regionem Jordanis prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum
|
| 4. | sicut scriptum est in libro sermonum Esajæ prophetæ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus
|
| 5. | omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
|
| 6. | et videbit omnis caro salutare Dei
|
| 7. | dicebat ergo ad turbas quæ exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
|
| 8. | facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ
|
| 9. | jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
|
| 10. | et interrogabant eum turbæ dicentes quid ergo faciemus
|
| 11. | respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
|
| 12. | venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
|
| 13. | at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
|
| 14. | interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
|
| 15. | existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne ne forte ipse esset Christus
|
| 16. | respondit Johannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
|
| 17. | cujus ventilabrum in manu ejus et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
|
| 18. | multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
|
| 19. | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quæ fecit Herodes
|
| 20. | adiecit et hoc supra omnia et inclusit Johannem in carcere
|
| 21. | factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est cælum
|
| 22. | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
|
| 23. | et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph qui fuit Heli
|
| 24. | qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Jannæ qui fuit Joseph
|
| 25. | qui fuit Matthathiæ qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggæ
|
| 26. | qui fuit Maath qui fuit Matthathiæ qui fuit Semei qui fuit Josech qui fuit Joda
|
| 27. | qui fuit Johanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
|
| 28. | qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
|
| 29. | qui fuit Jesu qui fuit Eliezer qui fuit Jorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
|
| 30. | qui fuit Symeon qui fuit Juda qui fuit Joseph qui fuit Jona qui fuit Eliachim
|
| 31. | qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
|
| 32. | qui fuit Jesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
|
| 33. | qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Judæ
|
| 34. | qui fuit Jacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
|
| 35. | qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
|
| 36. | qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Nœ qui fuit Lamech
|
| 37. | qui fuit Mathusalæ qui fuit Enoch qui fuit Jared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
|
| 38. | qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
|