| 1. | adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha |
| 2. | et quærebant principes sacerdotum et scribæ quomodo eum interficerent timebant vero plebem |
| 3. | intravit autem Satanas in Judam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim |
| 4. | et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis |
| 5. | et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare |
| 6. | et spopondit et quærebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis |
| 7. | venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha |
| 8. | et misit Petrum et Johannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus |
| 9. | at illi dixerunt ubi vis paremus |
| 10. | et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat |
| 11. | et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem |
| 12. | et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate |
| 13. | euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha |
| 14. | et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo |
| 15. | et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar |
| 16. | dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei |
| 17. | et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos |
| 18. | dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat |
| 19. | et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem |
| 20. | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur |
| 21. | verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa |
| 22. | et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur |
| 23. | et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset |
| 24. | facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse major |
| 25. | dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur |
| 26. | vos autem non sic sed qui major est in vobis fiat sicut junior et qui præcessor est sicut ministrator |
| 27. | nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat |
| 28. | vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis |
| 29. | et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum |
| 30. | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël |
| 31. | ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum |
| 32. | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos |
| 33. | qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire |
| 34. | et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me |
| 35. | et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil |
| 36. | dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium |
| 37. | dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quæ sunt de me finem habent |
| 38. | at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est |
| 39. | et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli |
| 40. | et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem |
| 41. | et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis et positis genibus orabat |
| 42. | dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat |
| 43. | apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat |
| 44. | et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram |
| 45. | et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia |
| 46. | et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem |
| 47. | adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum |
| 48. | Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis |
| 49. | videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio |
| 50. | et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam ejus dextram |
| 51. | respondens autem Jesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum |
| 52. | dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus |
| 53. | cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum |
| 54. | conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe |
| 55. | accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum |
| 56. | quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat |
| 57. | at ille negavit eum dicens mulier non novi illum |
| 58. | et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum |
| 59. | et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est |
| 60. | et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus |
| 61. | et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis |
| 62. | et egressus foras Petrus flevit amare |
| 63. | et viri qui tenebant illum inludebant ei cædentes |
| 64. | et velaverunt eum et percutiebant faciem ejus et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit |
| 65. | et alia multa blasphemantes dicebant in eum |
| 66. | et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis |
| 67. | et ait illis si vobis dixero non creditis mihi |
| 68. | si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis |
| 69. | ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei |
| 70. | dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum |
| 71. | at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore ejus |