Evangelium secundum Marcum, 15
1. et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato
2. et interrogavit eum Pilatus tu es rex Judæorum at ille respondens ait illi tu dicis
3. et accusabant eum summi sacerdotes in multis
4. Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
5. Jesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
6. per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
7. erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
8. et cum ascendisset turba cœpit rogare sicut semper faciebat illis
9. Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Judæorum
10. sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
11. pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
12. Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Judæorum
13. at illi iterum clamaverunt crucifige eum
14. Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15. Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Jesum flagellis cæsum ut crucifigeretur
16. milites autem duxerunt eum intro in atrium prætorii et convocant totam cohortem
17. et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
18. et cœperunt salutare eum have rex Judæorum
19. et percutiebant caput ejus harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
20. et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
21. et angariaverunt prætereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem ejus
22. et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariæ locus
23. et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24. et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus mittentes sortem super eis quis quid tolleret
25. erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
26. et erat titulus causæ ejus inscriptus rex Judæorum
27. et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris ejus
28. et adimpleta est scriptura quæ dicit et cum iniquis reputatus est
29. et prætereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus ædificat
30. salvum fac temet ipsum descendens de cruce
31. similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
32. Christus rex Israël descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33. et facta hora sexta tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam
34. et hora nona exclamavit Jesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
35. et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
36. currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
37. Jesus autem emissa voce magna exspiravit
38. et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
39. videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
40. erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome
41. et cum esset in Galilæa sequebantur eum et ministrabant ei et aliæ multæ quæ simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42. et cum jam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
43. venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu
44. Pilatus autem mirabatur si jam obisset et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset
45. et cum cognovisset a centurione donavit corpus Joseph
46. Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
47. Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur