1. Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum.

2. Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos

3. et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.

4. Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis.

5. Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.

6. Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”.

7. Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae.

8. Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.

9. Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas,

10. quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate”.

11. Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.

12. Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

13. dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”.

14. Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;

15. si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse”.

16. Et minavit eos a tribunali.

17. Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat.

18. Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.

19. Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis.

20. Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit,

21. sed valefaciens et dicens: “Iterum revertar ad vos Deo volente”, navigavit ab Epheso;

22. et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.

23. Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.

24. Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.

25. Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.

26. Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.

27. Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam;

28. vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.





“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina