Znaleziono 126 Wyniki dla: viro
Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. (Liber Proverbiorum 14, 7)
Semita vitae sursum est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum. (Liber Proverbiorum 15, 24)
Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)
Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum; (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. (Liber Ecclesiasticus 20, 9)
Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. (Liber Ecclesiasticus 22, 4)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)